This is a file in the archives of the Stanford Encyclopedia of Philosophy.

Stanford Encyclopedia of Philosophy
Supplement to Francis of Marchia


In secundum librum Sententiarum
by Francis of Marchia

Editorial Note: The editions and translations published here are meant for scholarly or teaching purposes only, and may not be republished without the express consent of the editor (Christopher Schabel). Any use of the editions presented here in teaching or published research must be expressly acknowledged, using the name of the text edited as it is given here, along with the name of the editor.

Quaestio 16, Articulus 5

Quantum ad quintum, utrum videlicet angelus possit moveri in instanti, videtur quod sic, immo quod non possit successive moveri, et hoc per rationes quas facit Philosophus, quarto Physicorum, ad probandum quod non potest aliquid moveri in vacuo. Arguit enim ibi in capitulo de vacuo primo sic: qualis est proportio medii ad medium in raritate et densitate, talis est proportio motus ad motum in velocitate et tarditate; sed vacui ad plenum nulla est proportio in raritate et densitate; ergo nec motus facti in pleno ad motum factum in vacuo erit aliqua proportio in velocitate et tarditate. Constat autem quod ista ratio Philosophi tenet ex hoc quod medium magis vel minus resistit motori seu etiam mobili secundum quod est magis vel minus densum. Quanto enim est in medio minor resistentia, tanto motus est velocior, et econverso tanto motus tardior quanto resistentia maior est.

<1> Ex hoc arguitur ad propositum primo sic: ubi nulla est proportio medii ad medium quantum ad resistentiam, nec est aliqua proportio motus ad motum quantum ad velocitatem et tarditatem; sed medium per quod angelus movetur ad medium per quod corpus movetur nulla est proportio quantum ad resistentiam, cum medium per quod angelus movetur nullo modo resistat angelo; ergo nec motus angeli ad motum corporis erit aliqua proportio in velocitate; ergo est in instanti.

Confirmatur, quia secundum Commentatorem ibidem, divisio sive successio non causatur in motu nisi ex resistentia medii ad mobile vel ex resistentia mobilis ad motorem; sed in motu angeli non est aliqua resistentia medii ad mobile nec mobilis ad motorem; ergo etc.

<2> Preterea secundo, Philosophus arguit ibi deducendo ad inconveniens, quia si fieret aliquis motus in vacuo, sequeretur quod in eodem et in equali tempore posset esse motus in vacuo et in pleno. Consimiliter, ego ostendo quod si angelus movetur in tempore, sequitur quod aliquod corpus sensibile possit moveri in eodem et in equali tempore sicut angelus, quod tamen est impossibile. Probatio assumpti: quanto aliquod corpus est minus, tanto potest moveri in minori tempore ab eadem virtute; sed corpus quantum quodcumque est divisibile in infinitum; ergo si angelus movetur in tempore, corpus etiam. Accipio aliquod corpus, puta B. In tantum B poterit dividi quod eque velociter movebitur et in equali tempore ab eodem motore sicut ipse angelus, immo etiam in minori. Hoc autem est impossibile; ergo etc.

Dico tamen quantum ad hoc quod angelus virtute sua non potest naturaliter sic moveri localiter in instanti. Quod probo sic: illud quod in eodem instanti movetur de loco ad locum per medium in eodem instanti est in termino a quo et in termino ad quem; sed angelus non potest simul esse in pluribus locis sibi equalibus; ergo non potest de loco sibi equali et proportionato moveri in instanti ad alium distantem ab illo loco priori.

<-1p> Ad rationem primam in oppositum, forte posset dici uno modo quod duplex est successio, una essentialis, et ista non est ex aliqua resistentia medii ad mobile nec mobilis ad motorem, sed ex divisione medii per quod fit motus. Alia est successio accidentalis motus penes quam accenditur velocitas et tarditas in motu. Sic enim videntur se habere velocitas et tarditas in motu sicut se habent raritas et densitas in quantitate permanente. Et ideo, sicut quantitas permanens videtur habere certum terminum quantum ad maius et quantum ad minus — aliter non diceret Philosophus quod est dare minimam carnem et minimum os — et quod omnium natura constantium est certus terminus et magnitudo, et ita potest aliquod quantum permanens in tantum rarefieri quod non potest plus vel etiam condensari, ita videtur et similiter quod licet possit intendi et remitti quantum ad velocitatem et tarditatem, est tamen dare terminum utrobique. Et ita diceretur quod motus angeli habet successionem absque aliqua resistentia.

<-1r> Sed tamen dico aliter sequendo Commentatorem, et concedo cum ipso quod omnis motus successionis est successivus propter aliquam resistentiam. Unde dico quod motus angeli est successivus propter resistentiam mobilis ad motorem. Ubi tamen est advertendum quod mobile resistere motori potest esse duplici de causa: uno modo aliquod mobile resistit motori ex hoc quod habet inclinationem contrariam vel naturalem ad aliquod ubi oppositum illi ubi ad quod movetur, sicut grave resistit moventi ipsum sursum quia habet inclinationem ad oppositum, puta ad ubi deorsum. Isto modo celum non resistit angelo moventi ipsum, quia tunc motus celi esset violentus. Alio autem modo aliquod mobile potest resistere motori non propter inclinationem ad oppositum, sed solum quia non habet perfectam obedientiam ad ipsum. Quia enim istud mobile, quodcumque sit, non potest simul esse naturaliter in pluribus locis, ideo quando est in uno loco non potest esse in alio. Nec quantum ad hoc est in perfecta obedientia respectu alicuius agentis finiti quod possit moveri ab isto loco et poni in alio in quacumque mensura. Et sic, quando movetur ab uno loco ad alium, resistit motori, cum non sit in perfecta obedientia eius ut moveatur sive transferatur de loco ad locum in quacumque mensura.

Dico ergo quod non solum repugnantia contraria mobilis ad motorem, qualis est in motu violento propter inclinationem mobilis ab ubi oppositum, est causa successionis motus, sed est etiam resistentia privativa, qualis est in quocumque motu locali cuiuscumque rei finite, sive corporalis sive spiritualis, facto a virtute finita. Ex quo concedo quod angelus potest movere et se ipsum et alia successive et non in instanti propter rationem iam dictam, quia licet in eius motu quo movet se localiter non sit resistentia mobilis ad motorem positiva contraria, est tamen ibi, ut dictum est, resistentia privativa.

<-2p> Ad secundum, dico quod impossibile est corpus aliquod posse moveri in tam brevi tempore sicut angelus movetur. Ad probationem, quando arguitur, ‘quanto corpus est minus, tanto potest in minori tempore moveri, quia tanto minus resistit motori’, hic posset dici quod hoc est falsum, quia licet requiratur debita proportio inter movens et mobile, non tamen semper minus minus mobile potest ab eodem motore citius moveri, quia minus non semper magis est proportionatum sibi. Citius enim et facilius movet idem movens aliquem maiorem lapidem quam minimum.

<-2r> Hic tamen dico aliter, et magis ad propositum, quia quod eadem virtus velocius et citius moveat maius mobile, hoc forte vel provenit aliunde, videlicet ex maiori et minori resistentia medii ad mobile, vel ex aliquo alio. Et ideo dico sic: quandocumque aliqua sunt alterius rationis, quantumcumque unum augeatur in infinitum, numquam tamen potest pertingere ad perfectionem alterius perfectioris illo secundum suam rationem specificam et formalem. Exemplum: angulus rectus et acutus sunt alterius rationis, et ideo si acutus cresceret in infinitum, numquam propter hoc perveniet ad equalitatem anguli recti, nec erit sibi equalis. In proposito etiam, subtilitas corporis et subtilitas angeli sunt alterius rationis, et ideo, licet corpus quantum quanto magis rarefit, tanto fit subtilius, tamen esto quod in infinitum rarefieret, numquam ad subtilitatem angeli pervenire posset.

Tunc per hoc dico ad propositum quod corpus mobile resistit virtuti motive angeli, angelus etiam resistit sibi ipsi. Sed ista resistentia qua angelus ut mobile resistit sue virtuti motive alterius rationis est ab illa resistentia qua corpus resistit sibi ut moventi vel cuicumque alteri, et hec est minor illa. Et ideo, quantumcumque corpus divideretur sive diminueretur in infinitum, et sic eius resistentia qua resistit motori per consequens diminueretur, numquam tamen propter hoc ista resistentia posset adequari illi. Nec corpus posset esse in illa perfecta obedientia ad motum localem respectu angeli, nec etiam respectu alicuius alterius, sicut est ipse angelus. Sic ad questionem.

Return to section "Natural Philosophy" in the entry Francis of Marchia
Return to section "Critical Edition of Texts" in the entry Francis of Marchia